monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 6
Ad quem mox Dei famulus dixit: Ego quidem hoc eum esse denuntio, quod video; ne tamen nolle me obedire existimes, facio quod iubes. Susceptus itaque in monasterio est. Non post multos dies idem Dei famulus pro exhortandis ad desideria superna fidelibus, paulo longius a cella digressus est. Quo discedente contigit ut in monasterio virginum, in quo eiusdem Patris cura vigilabat, una earum quae iuxta carnis huius putredinem speciosa videbatur febricitare inciperet, et vehementer anxiari, magnisque iam non vocibus, sed stridoribus clamare: Modo moritura sum, nisi Basilius monachus veniat, et ipse mihi per suae curationis studium salutem reddat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below