monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 2
Qui nimirum Equitius pro suae magnitudine sanctitatis multorum in eadem provincia monasteriorum Pater exstitit. Hunc cum iuventutis suae tempore acri certamine carnis incentiva fatigarent, ipsae suae tentationis angustiae ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quaereret, nocte quadam assistente angelo eunuchizari se vidit, eiusque visioni apparuit, quod omnem motum ex genitalibus eius membris abscideret; atque ex eo tempore ita alienus exstitit a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below