monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 3, 2
In eodem monasterio quidam magnae vitae monachus erat hortulanus. Fur vero venire consueverat, per sepem ascendere, et occulte olera auferre. Cumque ille multa plantaret, quae minus inveniret, et alia pedibus conculcata, alia direpta conspiceret; totum hortum circumiens, invenit iter unde fur venire consueverat. Qui in eodem horto deambulans, reperit etiam serpentem, cui praecipiens dixit: Sequere me: atque ad aditum furis perveniens, imperavit serpenti, dicens: In nomine Iesu praecipio tibi ut aditum istum custodias, ac furem huc ingredi non permittas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below