monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 2
In eadem provincia Samnii, quam supra memoravi, idem vir pro utilitate monasterii carpebat iter. Dumque Darida Gothorum dux cum exercitu in loco eodem venisset, Dei servus ex caballo in quo sedebat, ab hominibus eius proiectus est. Qui iumenti perditi damnum libenter ferens, etiam flagellum quod tenebat, diripientibus obtulit, dicens: Tollite, ut habeatis qualiter hoc iumentum minare possitis; quibus dictis protinus se in orationem dedit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below