monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 8
Quorum tamen libertas vitae ab infirmis in exemplum non est trahenda, ne dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum praesumit, discipulus hominis esse despiciat, et magister erroris fiat. Mens autem quae divino spiritu impletur, habet evidentissime signa sua; virtutes scilicet et humilitatem, quae si utraque perfecte in una mente conveniunt, liquet quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below