monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 0, 12
GREGOR. Ea quae mihi sunt virorum venerabilium narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet quia Marcus et Lucas Evangelium quod scripserunt, non visu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint manifesto.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below