monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 0, 10
PETR. Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares. Neque pro hac re interrumpere expositionis studium grave videatur, quia non dispar aedificatio oritur ex memoria virtutum. In expositione quippe qualiter invenienda atque tenenda sit virtus, agnoscitur; in narratione vero signorum cognoscimus inventa ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli, quos ad amorem patriae coelestis plus exempla, quam praedicamenta succendunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below