monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 0, 6
Unde hoc agitur quod praemisi, quia cum navigamus longius, iam nec portum quictis quem reliquimus videmus. Nonnunquam vero in augmentum mei doloris adiungitur, quod quorumdam vita qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi ad memoriam revocatur. Quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis iaceam agnosco; quorum plurimi Conditori suo in secretiori vita placuerunt, qui ne per humanos actus a novitate mentis veterascerent, eos omnipotens Deus huius mundi laboribus noluit occupari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below