monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 0, 5
Et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum ductis oculis viso littore suspiro. Quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix iam portum videre valeo quem reliqui, quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet, si tamen se perdidisse meminerit; cumque longius recesserit, etiam boni ipsius quod perdiderat obliviscatur; fitque ut post neque per memoriam videat, quod prius per actionem tenebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below