monumenta.ch

Gellius Gellius, Noctes Atticae, 10, 2, 2
Sed et divo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina, inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below