monumenta.ch

Florus Lugdunensis Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p11, 7
Ecce ad quid perducta est ista diabolica disputatio, ut homo qui vult videri Christianus, paganis et diabolicis argumentationibus omnem fidem praescientiae et praedestinationis divinae, qua impios praescivit et praedestinavit esse damnandos, quantum in se est, subvertat et destruat, non solum iustum Dei iudicium, et aeternum atque incommutabile eius consilium in eorum damnatione evacuans; sed etiam peccatum, et omnem poenam ac damnationem quae peccatum consecuta sunt, nihil esse contendens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below