monumenta.ch

Florus Lugdunensis Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p8, p1, 5
Quod autem dicit iste, illud liberum arbitrium, bonum et rectum, et bona voluntate ad superna et divina erectum, quale in primo homine conditum fuit, ita ut esset sine ullo peccato, et posset non peccare si vellet: quod, inquam, tale et tam magnum bonum non inter summa, sed inter mediocria Dei dona esse asserit deputandum, multum a veritate discordat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below