monumenta.ch

Florus Lugdunensis Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p3, p0, 27
Unde et recta moderatione ecclesiasticae disciplinae observatum esse credimus, ut recte et usitate dicatur esse praescientiam et praedestinationem Dei, sicut omnium conditoris et iudicis, ad opera sua: recte etiam et usitate dicatur esse praescientiam et praedestinationem in Deo, id est in aeterna, perfecta et incommutabili scientia eius; non autem inusitate, vel non etiam recte, dicatur Deum praescientiam vel praedestinationem esse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below