monumenta.ch

Eccardus Sangallensis IV Eccardus Sangallensis IV, Casus Sancti Galli, 1, 3, 1
Petiit tandem Salomon iam adolescens bene educatus, ut frater conscriptus nobis fieri mereretur. Quod Crimaldo iubente et Hartmoto iuvante a patribus est consecutus. Tradidit autem de praediis, quibus abundaverat, sancto Gallo locum, qui Colda dicitur, concambium sibi faciens, ut annonam monachi et locum hospitis in refectorio haberet, dum viveret, et collem quendam, qui ultra Iram amoenior sibi videbatur, cum pratis sibi et agellis adiacentibus possideret, ut mansione ibi parata crebro velud frater adveniens abbati non esset onerosus neque familiae incommodus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below