monumenta.ch

Cicero Cicero, Philosophia, de Amicitia, 26, 1
Quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below