monumenta.ch

Cicero Cicero, Philosophia, de Optimo Genere Oratorum, Sectio 1
I. Oratorum genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici, comici, epici, melici, etiam ac dithyrambici, quod magis est tractatum a Graecis quam a Latinis, suum cuiusque est, diversum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus nota vox.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below