monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 11, 8, 9
Vivite nunc adepta securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere, vult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis, ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. non est vobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem mente nosse quam corpore.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below