monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 11, 8, 5
Ostendimus in nobis deo iuvante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. non enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta privata. scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exultatione gaudere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below