monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 11, 8, 4
Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis iudicavimus esse commodum, si vos iuvante domino servemus illaesos. non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet: non exactor adiecticiis gravabit incommodis: non solum nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur. imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below