monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 11, 8, 3
Sed quia de nobis iudicibus etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuvante deo rerumque dominis regnantibus omnia vobis iusta, omnia moderata promittite. primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur. non enim mea verba more vestium suspensa venduntur. sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas. ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below