Cassiodorus Cassiodorus, Variae, 8, 10, 9 Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia discrimina, dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. cum ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu iactatum navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solacium nisi tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus evasit.