monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 8, 10, 7
Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret et vulnera factorum suorum signa susciperet: vulnera inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua virtutis, quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. eget enim astipulatoribus corpus illaesum, quaerit alios, qui visa divulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus virorum fortium mutua tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. unius forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte qua non credidit vulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc habuere pericula. iuvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below