monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 8, 10, 5
Rediit subito ad principem veteranus egressus primaevus, ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. hoc rimator ille actuum et bonorum remunerator inspiciens vigorem illi regiae domus virtutis contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis consiliis misceretur, ad invenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. egit locum merito publici secreti: cum ipso proelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se similitudinem eius cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste sua sponte peragebat. defensorem omnium suis tractatibus adiuvabat et ministrando consilium regebat ipse rectorem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below