monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 8, 10, 4
Cuius ut coepit aetas adulescere tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmensem: ut quod ab illo Martio viro verbis didicerat, in camporum libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios triumphum et emeritam laudem primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. tales mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. nutritus in otioso servitio laboriosos subegit et quod exercitatione non didicit, virtus prona complevit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below