monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 8, 10, 1
Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso viro Toluin et nostra affinitate fulgenti vestri ordinis contulimus dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu nec discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante vobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below