monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 8, 1, 3
Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis vobis paene videbatur aequaevus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum vester iam transire debet affectus: nam ex filio vestro genitus naturae legibus vobis non habetur extraneus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below