monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 4, 2, 1
Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam aliquid asperum patribus videatur infligi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below