monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 3, 23, 3
Nosti qua te nobis conversationis sinceritate commendes. sola tibi placendi via est, si quae gerimus imiteris. aequitatem fove, innocentiam animi virtute defende, ut inter nationum consuetudinem perversam Gothorum possis demonstrare iustitiam: qui sic semper fuerunt in laudum medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent et virtutem gentium possiderent. remove consuetudines abominanter inolitas: is verbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit coniunctum negotium perdere cum perire: abiurator alieni furtum, non animam reddat: ne plus intentio civilis rapiat quam bella consumant: scuta in hostes erigant, non parentes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below