monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 2, 24, 2
Igitur provinciarum iudicum relatione ad magnificum virum praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat sublevari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur et ille potius solvat aliena, qui est devotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant nostra provisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below