monumenta.ch

Cassiodorus, Variae, 1, 1, 3
Regnum nostrum imitatio vestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii: qui quantum vos sequimur, tantum gentes alias anteimus. hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. quomodo potestis ab Augusta pace dividere, quem non optatis a vestris moribus discrepare? additur etiam veneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt quae se nominis unitate iunxerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below