monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 1, 10, 1, 1
Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante Deo, licet imperito digesta sunt stylo, quiddam nos interserere atque contexere, quod velut pulchro corpori naevum quemdam videatur apponere, narrationis ipsius ordo compellit: quamquam non dubitem ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis Dei, quae in Genesi legitur, imagine, quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa vertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento, esse non possit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below