monumenta.ch

Boethius Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, p2, p1, 1
Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominatum, unum autem oportet esse, et de uno, id quod est in affirmatione, nomen autem dictum est, et innominatum prius, non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum, unum enim significat quodammodo infinitum nomen, quemadmodum et non currit, non verbum dico, sed infinitum verbum; erit omnis affirmatio et negatio, vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below