monumenta.ch

Boethius Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, p0, 2
Sed quoniam diversa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diversa in permistis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita dividere cuncta prosequitur, ac primum post generis disputationem de specie tractat, de qua quidem dubitari potest: si enim haec fuit ratio proponendi genus reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine caetera contineret, non aequum erat differentiae speciem in ordine tractatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cum praesertim differentiae ipsas species informent: prius autem est quod informat quam id quod eius informatione perficitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below