monumenta.ch

Boethius Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, 1, 7
Ergo non idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumque ordo mutatus. Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero, quibus nulla est ad orationis leporem cura loquendi, quibusque sola veritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine verba et nomina permutentur, cum tamen eamdem vim quam prius in significatione retineant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below