monumenta.ch

Boethius Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, 1, 2
Quare intendenda vis mentis est, verumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quanquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quemdam quodammodo ordinem filumque disponendo disciplinarum gradus ediderunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below