monumenta.ch

Boethius Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 8
Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, vox est. Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est. Quod si vis quoque quaedam imaginationis addatur, illa significativa vox redditur. Concurrentibus igitur his tribus, linguae percussione, articulato vocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below