monumenta.ch

Boethius Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, 1, 4
Haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguae impressione formatur, atque ideo nec illis subiacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox haec non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest esse diffinitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicuius causa profertur. Tussis vero cum sonus sit, nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below