monumenta.ch

Boethius Boethius, De Arithmetica, 1, 1, 10
Sunt enim quidam gradus certaeque progressionum dimensiones, quibus ascendi progredique possit, ut animi illum oculum, qui (ut ait Plato) multis oculis corporalibus salvari constituique sit dignior, quod eo solo lumine vestigari vel inspici veritas queat. Hunc, inquam, oculum demersum, orbatumque corporeis sensibus, hae disciplinae rursum illuminent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below