monumenta.ch

Boethius Boethius, De Arithmetica, 2, 1, 2
Iam vero mundum 4 corpora non ignoramus efficere. Namque (ut ait) ex imbri terraque omnia gignuntur et igni; sed in haec rursus eius 4 elementa fit postrema resolutio. Ita igitur, quoniam ex aequalitatis margine cunctas inaequalitatis species proficisci videmus, omnis a nobis inaequalitas ad aequalitem rursus, velut ad quoddam elementum proprii generis resolvatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below