monumenta.ch

Boethius Boethius, De Arithmetica, 0, 3
Sed huic munusculo, non eadem quae caeteris imminent artibus munimenta constituo. Neque enim fere ulla, sic cunctis absoluta partibus, nullius indiga, suis tantum est scientia nixa praesidiis, ut non caeterarum quoque artium adiumenta desideret. Nam in effigiandis marmore statuis, alius excidendae molis labor est, alia formandae imaginis ratio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below