monumenta.ch

Boethius Boethius, De Arithmetica, 0, 2
Vides igitur ut tam magni laboris effectus, tuum tantum exspectet examen, nec in aures prodire publicas, nisi doctae sententiae astipulatione nitatur. In quo nihil mirum videri debet, cum id opus quod sapientiae inventa persequitur, non auctoris sed alieno incumbit arbitrio. Suis quippe instrumentis res rationis expenditur, cum iudicium cogitur subire prudentis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below