monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 3, 1
Communes autem syllabae modis fiunt novem, quibus aut naturaliter longae, poetica licentia, in breves, aut naturaliter breves transferuntur in longas. Brevis quippe transfertur in longam, cum correpta vocalis in eodem verbo a duabus excipitur consonantibus, quarum posterior est liquida. Est enim brevis in hoc natura, ut: Mens tenebris operta suis. Est longa positione in hoc: Mortisque tenebras.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below