monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 2
Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die iudicii. Non ergo firmamentum coeli, in quo sidera fixa circumeunt, non coelum aethereum, hoc est, inane illud maximum a coelo sidereo usque ad aera turbulentum, in quo puro et quieto, diurnaeque lucis semper pleno, errantia septem sidera vaga ferri creduntur, sed coelum hoc aereum, id est, terrae proximum, a quo aves coeli, quod in eo volent, appellantur, quod aqua quondam diluvii, deletis terrestribus, transcendendo perdidit, hoc ignis extremi iudicii eiusdem mensurae spacio procrescens occupando disperdet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below