monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 8
Recrescens vero ad coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem seculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit; quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below