monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 63, 3
Omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Et ne nos quispiam verba legis aliter quam veritas habet intellexisse autumet, videat doctissimus legalium literarum, et sacerdos, quid de iis sentiat Iosephus. Scribit in libro Antiquitatum in hunc modum: 'Decima quarta luna primi mensis agnus immolatur, decima quinta autem succedit festivitas azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero azymorum die, quae est sexta decima, frugum primitias quas metunt offerunt. Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus dominici, id est, resurrectionis eius a mortuis, quam pios triumphando fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cuius exortum sanguis, ipsius videlicet agni immaculati, populum eius fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below