monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 36, 5
Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maius tempus existerent praeparata, tantorum annorum curriculis rite vivebant; deinde propter virtutes, et gloriosas utilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, astrologiam et geometriam, Deus eis amplius vivendi spatia condonavit, quae nunc haud ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Annum autem civilem, id est, solarem, Hebraei ab aequinoctio verno, a solstitio Graeci, Aegyptii ab autumno, a bruma incipiunt Romani.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below