monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 36, 1
Annus vel ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres am pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originibus, oratorum amterminum, id est, circumterminum; et ambire dicitur, pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum, est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur: primus est namque, cum luna XXVII diebus et VIII horis zodiacum percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below