monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 7
Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Calendas Apriles usque in VII Calendas Maias inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below