monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 2
Sicut enim luna, iuxta quod et supra docuimus, IIII punctorum spacio quotidie tardius oriri, tardius occidere quam pridie orta est vel occiderat solet, ita etiam maris aestus uterque, sive diurnus sit, et nocturnus, seu matutinus et vespertinus, eiusdem pene temporis intervallo tardius quotidie venire, tardius redire non desinit. Punctus autem quinta pars horae est, quinque enim puncti horam faciunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below