monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 1
De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius in libro quarto Hexameron ita commemorat: 'Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte eius ac fratre memoravimus, siquidem in id se induit ministerium in quod et frater, ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructibus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem tota die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguae noctis tempore ros reponat. Nam et ipsa luna larga roris adseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere, et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis dicit Christus ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below